Haller's Concordance: PHILISTHEUS
- stansque clamabat adversum falangas Israhel et dicebat eis quare venitis parati ad proelium numquid ego non sum Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamen 1 Ki. 17:8
- et aiebat Philistheus ego exprobravi agminibus Israhelis hodie date mihi virum et ineat mecum singulare certamen 1 Ki. 17:10
- procedebat vero Philistheus mane et vespere et stabat quadraginta diebus 1 Ki. 17:16
- cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris Philisthinorum et loquente eo haec eadem verba audivit David 1 Ki. 17:23
- et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium de Israhel quis est enim hic Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis 1 Ki. 17:26
- nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis 1 Ki. 17:36
- ibat autem Philistheus incedens et adpropinquans adversum David et armiger eius ante eum 1 Ki. 17:41
- cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu 1 Ki. 17:42
- et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis suis 1 Ki. 17:43
- cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthei 1 Ki. 17:48