Haller's Concordance: PHOGOR
- cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui respicit solitudinem Num. 23:28
- quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor Num. 25:18
- nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus Num. 31:16
- mansimusque in valle contra fanum Phogor Dt. 3:29
- trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israhel egressi ex Aegypto Dt. 4:46
- et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem Dt. 34:6