Haller's Concordance: PIGNUS
- misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam Gen. 38:20
- si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei Ex. 22:26
- cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut pignus auferas Dt. 24:10
- sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus Dt. 24:12
- abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus Job 22:6
- tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo Pr. 20:16
- tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus Pr. 27:13
- et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento Ezec. 18:7
- egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem facientem Ezec. 18:12
- et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento Ezec. 18:16
- pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita vivet et non morietur Ezec. 33:15
- et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris 2 Cor. 1:22
- qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus 2 Cor. 5:5
- qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius Eph. 1:14