Haller's Concordance: PILATUS
- tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia Mt. 27:13
- congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus Mt. 27:17
- dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus Mt. 27:22
- videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis Mt. 27:24
- hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus Mt. 27:58
- ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis Mt. 27:65
- et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis Mk. 15:2
- Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant Mk. 15:4
- Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus Mk. 15:5
- Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum Mk. 15:9
- Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum Mk. 15:12
- Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum Mk. 15:14
- Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur Mk. 15:15
- Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset Mk. 15:44
- aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum Lk. 13:1
- Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis Lk. 23:3
- ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine Lk. 23:4
- Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset Lk. 23:6
- et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem Lk. 23:12
- Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe Lk. 23:13
- iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum Lk. 23:20
- et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum Lk. 23:24
- exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc Jn. 18:29
- dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam Jn. 18:31
- introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum Jn. 18:33
- respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti Jn. 18:35
- dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem Jn. 18:37
- dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam Jn. 18:38
- tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit Jn. 19:1
- exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras Jn. 19:4
- cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam Jn. 19:6
- cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit Jn. 19:8
- dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te Jn. 19:10
- exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari Jn. 19:12
- Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha Jn. 19:13
- illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem Jn. 19:15
- scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum Jn. 19:19
- respondit Pilatus quod scripsi scripsi Jn. 19:22
- post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu Jn. 19:38
- convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel Acts 4:27