Haller's Concordance: PINGUES
- et mel et butyrum oves et pingues vitulos dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto 2 Ki. 17:29
- decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium 3 Ki. 4:23
- duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis Tob. 8:22
- circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me Ps. 22:12
- comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem Ps. 22:29
- furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit Ps. 78:31
- adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt Ps. 92:14
- tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris Ps. 144:14
- audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quae dicitis dominis vestris adferte et bibemus Amos 4:1
- divisi vobis terras pingues, Chananeos et Ferezeos et Philistheos a facie vestra proieci. quid faciam vobis adhuc? dicit Dominus. 4 Esd. 1:21