Haller's Concordance: PINNAE
- si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri Ps. 68:13
- et quattuor facies uni et quattuor pinnae uni Ezec. 1:6
- iunctaeque erant pinnae eorum alterius ad alterum non revertebantur cum incederent sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur Ezec. 1:9
- et facies eorum et pinnae eorum extentae desuper duae pinnae singulorum iungebantur et duae tegebant corpora eorum Ezec. 1:11
- sub firmamento autem pinnae eorum rectae alterius ad alterum unumquodque duabus alis velabat corpus suum et alterum similiter velabatur Ezec. 1:23
- et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum quasi sonum sublimis Dei cum ambularent quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum cumque starent dimittebantur pinnae eorum Ezec. 1:24
- et omne corpus earum et colla et manus et pinnae et circuli plena erant oculis in circuitu quattuor rotarum Ezec. 10:12
- et vidi, et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae, et ipsae fiebant in pinnaculis minutis et modicis. 4 Esd. 11:3
- et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur et ipsae a dextera parte. ut tenerent et ipsae principatum; et ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non conparescebant. 4 Esd. 11:20
- et vidi post haec, et ecce non conparuerunt duodecim pinnae et duo pinnacula. 4 Esd. 11:22