Haller's Concordance: PINNAS
- et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti 2 Ki. 22:11
- et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti Ps. 18:10
- et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam Ps. 55:6
- qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti Ps. 104:3
- si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris Ps. 139:9
- ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum Pr. 23:5
- in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam Eccl. 10:20
- qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient Isa. 40:31
- et manus hominis sub pinnis eorum in quattuor partibus et facies et pinnas per quattuor partes habebant Ezec. 1:8
- et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas eorum Ezec. 10:8
- et numeravi contrarias pinnas eius, et ecce ipsae erant octo. 4 Esd. 11:11