Haller's Concordance: PISCATORES
- et maerebunt piscatores et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum et expandentes rete super faciem aquae marcescent Isa. 19:8
- ecce ego mittam piscatores multos dicit Dominus et piscabuntur eos et post haec mittam eis multos venatores et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum Jer. 16:16
- vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimae species erunt piscium eius sicut pisces maris magni multitudinis nimiae Ezec. 47:10
- ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores Mt. 4:18
- et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum Mt. 4:19
- et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores Mk. 1:16
- et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum Mk. 1:17
- et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia Lk. 5:2