Haller's Concordance: PISCIS
- et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis exivit ad devorandum eum Tob. 6:2
- ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemonium Tob. 6:19
- cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt Tob. 11:4
- statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit Tob. 11:8
- tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo Tob. 11:13
- me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare Tob. 12:3
- et praeparavit Dominus piscem grandem ut degluttiret Ionam et erat Iona in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus Jonas 1:17
- et oravit Iona ad Dominum Deum suum de utero piscis Jonas 2:1
- at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis Lk. 24:42