Haller's Concordance: PISCIUM
- recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia Num. 11:5
- atque reptilium quae moventur in terra sive piscium qui sub terra morantur in aquis Dt. 4:18
- post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gion in convalle ab introitu portae Piscium per circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis 2 Par. 33:14
- portam autem Piscium aedificaverunt filii Asanaa ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et iuxta eos aedificavit Marimuth filius Uriae filii Accus 2 Esd. 3:3
- et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodiae 2 Esd. 12:39
- numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius Job 41:7
- vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimae species erunt piscium eius sicut pisces maris magni multitudinis nimiae Ezec. 47:10
- et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta Piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus Soph. 1:10
- et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum Lk. 5:6
- stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant Lk. 5:9
- dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium Jn. 21:6
- alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium Jn. 21:8
- non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium 1 Cor. 15:39