Haller's Concordance: PLACENT
- dixitque ei armiger suus fac omnia quae placent animo tuo perge quo cupis ero tecum ubicumque volueris 1 Ki. 14:7
- abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei Pr. 12:22
- facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae Pr. 21:3
- vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua Eccl. 9:7
- memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent Eccl. 12:1
- et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines Wis. 9:18
- cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent Sir. 8:20
- sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego sum Dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra haec enim placent mihi ait Dominus Jer. 9:24
- beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt Bar. 4:4
- laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut certe ubi est Deus iudicii Mal. 2:17
- qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur 1 Th. 2:15