Haller's Concordance: PLACUERIT
- habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei Gen. 19:8
- et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita Gen. 20:15
- respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit Ex. 33:19
- et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua Dt. 14:26
- habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum Dt. 23:16
- ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum Dt. 23:24
- et dixerunt mane exibimus ad vos et facietis nobis omne quod placuerit vobis 1 Ki. 11:10
- et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram clamydis Saul silenter 1 Ki. 24:4
- dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis 2 Ki. 19:38
- cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum et omne quod eis placuerit ponent in manibus suis et auferent 3 Ki. 20:6
- eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri 4 Ki. 10:3
- a me decretum est ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israhel et de sacerdotibus eius et de Levitis ire in Hierusalem tecum vadat 1 Esd. 7:13
- sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri facite 1 Esd. 7:18
- veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi Jud. 3:6
- cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris Jud. 6:18
- omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae Jud. 12:14
- Et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi: et ita, ut suggesserant, iussit fieri. Esther 2:4
- et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum: Esther 14:17
- si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit Pr. 2:10
- ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi Sir. 15:18
- nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge Jer. 40:4
- et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudaeae habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula et dimisit eum Jer. 40:5
- Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa: et faciet quod placuerit ei. Dan. 11:3
- si offeratis caecum ad immolandum nonne malum est et si offeratis claudum et languidum nonne malum est offer illud duci tuo si placuerit ei aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum Mal. 1:8