Haller's Concordance: PLACUERUNT
- omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi 2 Ki. 3:36
- egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei Salomon et non placuerunt ei 3 Ki. 9:12
- et placuerunt verba haec coram Holoferne et coram omnibus satellitibus eius et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes Jud. 7:10
- sic Isaac sic Iacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo per multas tribulationes transierunt fideles Jud. 8:23
- non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio Jud. 9:16
- placuerunt autem omnia verba haec coram Holoferne et coram pueris eius et mirabantur ad sapientiam eius et dicebant alter ad alterum Jud. 11:18
- partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper Ps. 62:4
- nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt Sir. 17:29
- ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi Jer. 6:20