Haller's Concordance: PLACUITQUE
- placuitque sermo cunctis audientibus et laudaverunt Deum filii Israhel et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum Josu. 22:33
- placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israhel 2 Ki. 17:4
- placuitque sermo regi et omni multitudini 2 Par. 30:4
- placuitque universae multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem quod et fecerunt cum ingenti gaudio 2 Par. 30:23
- oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudaeorum et non potuerunt inhibere eos placuitque ut res ad Darium referretur et tunc satisfacerent adversus accusationem illam 1 Esd. 5:5