et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet Ex. 11:1
erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti Ex. 12:13
facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine Ex. 27:9
quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti Ex. 30:12
et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum Ex. 38:9
in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea Ex. 38:12
homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius Lev. 13:2
qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur Lev. 13:3
plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem Lev. 13:9
qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere Lev. 13:20
considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est Lev. 13:25
quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus Lev. 13:26
sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae Lev. 13:28
si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit Lev. 13:34
cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus Lev. 14:34
ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea Lev. 14:35
princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur Num. 3:35
tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium Num. 8:19
adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis Num. 11:33
si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus Num. 16:29
dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit Num. 16:46
et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit Num. 16:48
ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel Num. 25:8
nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plagaNum. 32:19
plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine cludetur Num. 34:6
contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana Num. 35:5
et conturbavit eos Dominus a facie Israhel contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda Josu. 10:10
caesis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem paene consumptis hii qui Israhel effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas Josu. 10:20
dividite vobis terram in septem partes Iudas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Ioseph ab aquilone Josu. 18:5
et inclinatur circumiens contra mare a meridie montis qui respicit Bethoron contra africum suntque exitus eius in Cariathbaal quae vocatur et Cariathiarim urbem filiorum Iuda haec est plaga contra mare et occidentem Josu. 18:14
et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas Judg. 2:9
percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel quae est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israhel Judg. 11:33
percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram femori inponerent et descendens habitavit in spelunca petrae Aetham Judg. 15:8
vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius vae nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum hii sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto 1 Ki. 4:8
pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israhel triginta milia peditum 1 Ki. 4:10
iuxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israhel gloriam si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra 1 Ki. 6:5
percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna 1 Ki. 6:19
et facta est plaga prima quam percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti virorum in media parte iugeri quam par boum in die arare consuevit 1 Ki. 14:14
quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum quam repperit nonne maior facta fuisset plaga in Philisthim 1 Ki. 14:30
motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eius 1 Ki. 19:8
abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilae 1 Ki. 23:5
forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet quicumque audierit et dicet facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom 2 Ki. 17:9
et caesus est ibi populus Israhel ab exercitu David factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium 2 Ki. 18:7
et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terrae et cohibita est plaga ab Israhel 2 Ki. 24:25
fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut corruptus aer aurugo lucusta rubigo et adflixerit eum et inimicus eius portas obsidens omnis plaga universa infirmitas 3 Ki. 8:37
necnon et egressus rex Israhel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna 3 Ki. 20:21
in diebus autem Saul proeliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad 1 Par. 5:10
dixitque ei David da mihi locum areae tuae ut aedificem in ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo 1 Par. 21:22
cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis 1 Par. 26:14
fames si orta fuerit in terra et pestilentia erugo et aurugo et lucusta et brucus et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis omnisque plaga et infirmitas presserit 2 Par. 6:28
percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israhel quingenta milia virorum fortium 2 Par. 13:17
ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo et filiis et uxoribus tuis universaque substantia tua 2 Par. 21:14
tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae qui percussit eum magnamque praedam de eius cepit imperio et adduxit in Damascum manibus quoque regis Israhel traditus est et percussus plaga grandi 2 Par. 28:5
nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei Tob. 2:13
cumque eiecissent eos a se Aegyptii et cessasset plaga ab eis et iterum eos vellent capere et ad suum servitium revocare Jud. 5:11
Itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere: Esther 9:5
nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es Job 4:5
et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plagaPs. 106:29
si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus Sir. 22:27
vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plagaSir. 23:12
omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est Sir. 25:17
cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa Sir. 25:31
qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera Sir. 27:28
flagelli plaga livorem facit plaga autem linguae comminuet ossa Sir. 28:21
a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo Isa. 1:6
caedentem populos in indignatione plaga insanabili subicientem in furore gentes persequentem crudeliter Isa. 14:6
et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit eam et revertentur ad Dominum et placabitur eis et sanabit eos Isa. 19:22
sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plagaJer. 6:7
vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam Jer. 10:19
et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer Jer. 14:17
quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea desperabilis rennuit curari facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium Jer. 15:18
et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum omnis qui praeterierit per eam obstupescet et sibilabit super universa plaga eius Jer. 19:8
quia haec dicit Dominus insanabilis fractura tua pessima plaga tua Jer. 30:12
omnes amatores tui obliti sunt tui te non quaerent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua Jer. 30:14
fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et non planges neque plorabis neque fluent lacrimae tuae Ezec. 24:16
et erit terminus a mari usque ad atrium Aenon terminus Damasci et ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga autem septentrionalis Ezec. 47:17
porro plaga orientalis de medio Auran et de medio Damasci et de medio Galaad et de medio terrae Israhel Iordanis disterminans ad mare orientale metiemini etiam plagam orientalem Ezec. 47:18
plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga ad meridiem australis Ezec. 47:19
et plaga maris mare magnum a confinio per directum donec venias Emath haec est plaga maris Ezec. 47:20
et haec nomina tribuum a finibus aquilonis iuxta viam Aethlon pergentibus Emath atrium Aenon terminus Damasci ad aquilonem iuxta Emath et erit ei plaga orientalis mare Dan una Ezec. 48:1
et ad terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris Aser una Ezec. 48:2
et super terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris Nepthalim una Ezec. 48:3
et super terminum Nepthalim a plaga orientali usque ad plagam maris Manasse una Ezec. 48:4
et super terminum Manasse a plaga orientali usque ad plagam maris Ephraim una Ezec. 48:5
et super terminum Ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris Ruben una Ezec. 48:6
et super terminum Ruben a plaga orientali usque ad plagam maris Iuda una Ezec. 48:7
et super terminum Iuda a plaga orientali usque ad plagam maris erunt primitiae quas separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris et erit sanctuarium in medio eius Ezec. 48:8
et reliquis tribubus a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Beniamin una Ezec. 48:23
et contra terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Symeon una Ezec. 48:24
et super terminum Symeonis a plaga orientali usque ad plagam occidentis Isachar una Ezec. 48:25
et super terminum Isachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Zabulon una Ezec. 48:26
et super terminum Zabulon a plaga orientali usque ad plagam maris Gad una Ezec. 48:27
et hii egressus civitatis a plaga septentrionali quingentos et quattuor milia mensurabis Ezec. 48:30
haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti Amos 3:12
quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem Mic. 1:9
non est obscura contritio tua pessima est plaga tua omnes qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia super quem non transiit malitia tua semper Nah. 3:19
et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quae pugnaverunt adversus Hierusalem tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos et oculi eius contabescent in foraminibus suis et lingua eorum contabescet in ore suo Zach. 14:12
et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israhel 1 Ma. 1:32
et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna 1 Ma. 5:3
et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum 1 Ma. 5:34
locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis terrae contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus annis 1 Ma. 8:4
sed qui universa conspicit Dominus Israhel percussit eum insanabili et invisibili plaga ut enim finivit hunc ipsum sermonem adprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta 2 Ma. 9:5
hinc igitur coepit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire divina admonitus plaga per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus 2 Ma. 9:11
et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plagaMk. 5:29
ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua Mk. 5:34
hii habent potestatem cludendi caelum ne pluat diebus prophetiae ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque voluerint Apoc. 11:6
et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis eius curata est et admirata est universa terra post bestiam Apoc. 13:3
et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis Apoc. 13:12
sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam Aegyptum plaga sicut prius, et corrumpam terram omnem eius. 4 Esd. 15:11
lugeat Aegyptus et fundamenta eius a plaga verberati et mastigati quam inducet Dominus. 4 Esd. 15:12
et infirmaberis et paupera a plaga et mastigata a vulneribus, ut non possis tuos suscipere potentes et amatores. 4 Esd. 15:51
ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam mastix, castigatio in disciplina. 4 Esd. 16:20