Haller's Concordance: PLAGAS
- quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra Ex. 9:14
- si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra Lev. 26:21
- quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum Num. 21:6
- plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium ut educeret te Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis Dt. 7:19
- augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas Dt. 28:59
- insuper et universos languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat Dt. 28:61
- dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus Dt. 29:22
- qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel multas enim plagas acceperat in supradicto certamine igitur Azarias filius Ioram rex Iuda descendit ut inviseret Ioram filium Ahab in Hiezrahel aegrotantem 2 Par. 22:6
- quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper Ps. 38:17
- tolle a me plagas tuas Ps. 39:10
- qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum Ps. 147:3
- idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit his qui laetantur super muro cocti lateris loquimini plagas suas Isa. 16:7
- et erit Idumea deserta omnis qui transibit per eam stupebit et sibilabit super omnes plagas eius Jer. 49:17
- et tu fili hominis haec dicit Dominus Deus terrae Israhel finis venit finis super quattuor plagas terrae Ezec. 7:2
- multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas Mk. 3:10
- et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos Acts 16:23
- et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo Acts 16:33
- et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile angelos septem habentes plagas septem novissimas quoniam in illis consummata est ira Dei Apoc. 15:1
- et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo vestiti lapide mundo candido et praecincti circa pectora zonis aureis Apoc. 15:6
- et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut darent illi gloriam Apoc. 16:9
- contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto Apoc. 22:18
- et super his omnibus non se avertent ab iniquitatibus suis nec super has plagas memorantur sempiterna. 4 Esd. 16:21