Haller's Concordance: PLANCTU
- veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies Gen. 50:10
- de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam praedo inruit Jer. 48:32
- nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio et in fletu et in planctu Joel 2:12
- et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti Zach. 12:10
- et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno 1 Ma. 2:70
- sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et inposuerunt cinerem 1 Ma. 4:39
- et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et lugebant dies multos 1 Ma. 9:20
- et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt eum dies multos 1 Ma. 13:26
- et ad huius aedificationem cum clamore et planctu magno, et multi cum tubis et gaudio magno, 3 Esd. 5:64