Haller's Concordance: PLANGITE
- dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum 2 Ki. 3:31
- super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili Isa. 32:12
- super hoc accingite vos ciliciis plangite et ululate quia non est aversa ira furoris Domini a nobis Jer. 4:8
- nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suae Jer. 22:10
- ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiae Rabbath accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia Melchom in transmigratione ducetur sacerdotes eius et principes eius simul Jer. 49:3
- accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio Joel 1:13
- praecingite vos saccos, plangite filios vestros et dolete de his, quia adpropinquavit contritio vestra. 4 Esd. 16:2