Haller's Concordance: PLANTATIO
- ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi Ps. 144:12
- et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosae in Hiericho Sir. 24:18
- in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano Sir. 50:13
- ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum Isa. 61:3
- Et stabit de germine radicum eius plantatio: et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis Aquilonis: et abutetur eis, et obtinebit. Dan. 11:7
- at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur Mt. 15:13
- pereat ergo multitudo quae sine causa nata est, et servetur acinus meus et plantatio mea, quia cum multo labore perfeci haec. 4 Esd. 9:22