Haller's Concordance: PLANTAVIT
- coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam Gen. 9:20
- surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni Gen. 21:33
- quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius fungatur officio Dt. 20:6
- et plantavit lucum et addidit Ahab in opere suo inritans Dominum Deum Israhel super omnes reges Israhel qui fuerant ante eum 3 Ki. 16:33
- et radicem quam plantavit dextera tua et filium quem confirmasti tibi Ps. 80:15
- qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit Ps. 94:9
- zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam Pr. 31:16
- radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus Sir. 10:18
- in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus Sir. 43:25
- et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas Isa. 5:2
- succidit cedros tulit ilicem et quercum quae steterat inter ligna saltus plantavit pinum quam pluvia nutrivit Isa. 44:14
- et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum pro malis domus Israhel et domus Iuda quae fecerunt sibi ad inritandum me libantes Baali Jer. 11:17
- at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur Mt. 15:13
- aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est Mt. 21:33
- coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus Lk. 20:9
- et induxisti eum in paradisum, quem plantavit dextera tua antequam terra adventaret. 4 Esd. 3:6