Haller's Concordance: PLATEARUM
- quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium platearum eius et cum ipsa civitate succendes ita ut universa consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non aedificabitur amplius Dt. 13:16
- delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam 2 Ki. 22:43
- delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos Ps. 18:42
- dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum Pr. 22:13
- ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 5:25
- ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum Isa. 10:6
- ALEPH quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum Lam. 4:1
- SADE lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum adpropinquavit finis noster conpleti sunt dies nostri quia venit finis noster Lam. 4:18
- et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum Mic. 7:10
- et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum Zach. 9:3
- et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam Mt. 6:5