Haller's Concordance: PLATEAS
- de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale Gen. 10:11
- qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego foederatus recedam a te pepigit ergo foedus et dimisit eum 3 Ki. 20:34
- surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni Cant. 3:2
- ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas populum tuum gladio caedet et statuae tuae nobiles in terram corruent Ezec. 26:11
- accinctaeque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et virgines quae conclusae erant procurrebant ad Onian aliae autem ad muros quaedam vero per fenestras aspiciebant 2 Ma. 3:19
- aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est 2 Ma. 10:2
- in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite Lk. 10:10
- et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc Lk. 14:21
- ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum Acts 5:15
- nempe ego vos mare traieci et plateas vobis in invio munitas exhibui; ducem vobis dedi Moysen et Aaron sacerdotem. 4 Esd. 1:13