Haller's Concordance: PLAUSTRA
- praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes Gen. 45:19
- fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere Gen. 45:21
- illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius Gen. 45:27
- munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi Num. 7:3
- itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis Num. 7:6
- duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium Num. 7:7
- quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis Num. 7:8
- filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris Num. 7:9
- conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni Ps. 46:9