Haller's Concordance: PLEBE
- et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo Gen. 23:13
- quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam Ex. 18:14
- provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos Ex. 18:21
- et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai Ex. 19:11
- a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate Sir. 41:22
- et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die illa Jer. 39:10
- et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt Lk. 20:26
- Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe Lk. 23:13
- erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe Acts 3:23
- per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis Acts 5:12
- et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius Rom. 15:10
- et tulerunt omnibus qui erant ex plebe. et post haec paraverunt sibi et sacerdotibus. 3 Esd. 1:13
- et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui exierant ex plebe in Hierusalem et in regione, et sacri cantores et ostiarii et omnis Israhel in regionibus suis. 3 Esd. 5:46