Haller's Concordance: PLEBIS
- lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo Lev. 16:24
- percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna 1 Ki. 6:19
- ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis Ps. 22:6
- in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis Pr. 14:28
- donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua Sir. 35:25
- super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi Sir. 42:11
- lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel Lk. 2:32
- et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis Lk. 6:17
- cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum Lk. 7:1
- et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere Lk. 19:47
- et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes Lk. 22:66
- et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum Acts 12:11
- Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea Acts 13:17
- et separavi ex plebis praepositis et sacerdotibus templi viros duodecim, et Sedebian et Asamian et cum eis ex fratribus eorum viros decem. 3 Esd. 8:55
- vigilate et custodite, donec tradatis ex plebis praepositis et sacerdotibus et Levitis et principibus civitatum Israhel in Hierusalem in pastoforio domus Domini Dei nostri. 3 Esd. 8:60