Haller's Concordance: PLEBS
- cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium Ex. 33:8
- habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus 2 Esd. 11:1
- lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum Pr. 30:26
- et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo Lk. 1:21
- et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo Lk. 18:43
- si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse Lk. 20:6
- et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi Acts 16:22
- et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi Rom. 9:26
- et omnis plebs et virtutes eum obaudiunt. et super haec ipse recumbit et manducat et bibit et dormit; 3 Esd. 4:10
- audite verbum, plebs mea, parate vos ad pugnam in malis. sic estote quasi advenae terrae: 4 Esd. 16:41