Haller's Concordance: PLENI
- cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et haec non vanitas est Eccl. 2:23
- surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima Cant. 5:5
- illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant Wis. 17:8
- filii tui proiecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui Isa. 51:20
- ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et principes eius et fabrum et inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in Babylonem Jer. 24:1
- constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium Bar. 6:16
- Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. Dan. 13:28
- vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia Mt. 23:25
- sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate Mt. 23:28
- alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti Acts 2:13
- certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere Rom. 15:14
- salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei Col. 4:12
- et respondi et dixi: o dominator domine, sed et nos omnes pleni sumus impietate. 4 Esd. 4:38
- omnes enim qui nati sunt commixti sunt iniquitatibus et pleni sunt peccatis et gravati delictis. 4 Esd. 7:68