Haller's Concordance: PLENITUDINE
- et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos Dt. 33:16
- timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi Pr. 19:23
- in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur Sir. 24:3
- et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea Sir. 24:16
- cum dedero terram Aegypti desolatam deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores eius et scient quia ego Dominus Ezec. 32:15
- non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat ut eas cum iudicii dies venerit in plenitudine peccatorum puniat 2 Ma. 6:14
- et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia Jn. 1:16
- devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis 2 Cor. 8:20
- quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos 1 Th. 1:5
- accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda Heb. 10:22
- ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi a plenitudine aquarum illarum. 4 Esd. 15:41