Haller's Concordance: PLENITUDINEM
- ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos Ps. 16:11
- tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti Ps. 89:11
- et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet Sir. 35:23
- et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuae messis custodientem nobis Jer. 5:24
- a Dan auditus est fremitus equorum eius a voce hinnituum pugnatorum eius commota est omnis terra et venerunt et devoraverunt terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius Jer. 8:16
- haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terrae Jer. 47:2
- et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum ego Dominus locutus sum Ezec. 30:12
- nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit Mt. 9:16
- scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei Eph. 3:19
- quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare Col. 1:19