Haller's Concordance: PLUMBUM
- flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus Ex. 15:10
- aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum Num. 31:22
- super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus Sir. 22:17
- collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum Sir. 47:20
- defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae Jer. 6:29
- fili hominis versa est mihi domus Israhel in scoriam omnes isti aes et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt Ezec. 22:18
- lapides electos si habueris paucos valde, ad numerum eorum conpones eos tibi, plumbum autem et fictile abundat. 4 Esd. 7:52
- dices enim ei: aurum creas et argentum et aeramentum et ferrum quoque et plumbum et fictile. 4 Esd. 7:55
- multiplicatur autem argentum super aurum, et aeramentum super argentum, et ferrum super aeramentum, plumbum super ferrum, et fictile super plumbum. 4 Esd. 7:56