Haller's Concordance: PLURA
- absque uxoribus et parvulis ac iumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis Dt. 3:19
- rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit et quae postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quae reversa abiit in terram suam cum servis suis 2 Par. 9:12
- dixitque Amasias ad hominem Dei quid ergo fiet de centum talentis quae dedi militibus Israhel et respondit ei homo Dei habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura 2 Par. 25:9
- multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant Ps. 40:5
- tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent Wis. 8:12
- et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam Lk. 18:30
- de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit Jn. 7:31
- plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit 2 Jn. 1:12
- novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus Apoc. 2:19
- demonstra mihi et hoc si plus quam praeteriti habet venire aut plura pertransierunt super nos, 4 Esd. 4:45