Haller's Concordance: PLURIMA
- et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi Gen. 33:9
- dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo Ex. 19:21
- terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima Num. 32:4
- et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quae est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven 1 Ki. 13:5
- sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris aedificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me 1 Par. 22:8
- ut parentur mihi ligna plurima domus enim quam cupio aedificare magna est nimis et inclita 2 Par. 2:9
- fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini 2 Par. 29:35
- Ezechias enim rex Iuda praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum plurima multitudo 2 Par. 30:24
- respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista quam cernis 2 Par. 31:10
- si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea Job 31:25
- nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima Pr. 6:35
- in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas Pr. 14:23
- domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur Pr. 15:6
- verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem Eccl. 6:11
- plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi Sir. 3:25
- nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est Sir. 16:22
- et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum Sir. 47:29
- et de proelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis haesitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e caelo et beneficia pro his plurima consecuti sunt 2 Ma. 8:20
- plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via Mt. 21:8
- et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans Mk. 10:46
- cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem Lk. 8:4
- et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima Lk. 10:41
- et tunc ostendet eis multa plurima portenta. 4 Esd. 13:50