Haller's Concordance: PLURIMAM
- feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam Ex. 12:35
- congregavit plurimam multitudinem et obturaverunt cunctos fontes et rivum qui fluebat in medio terrae dicentes ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam 2 Par. 32:4
- et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas Job 22:5
- cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam Job 26:3
- optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse felices rex et princeps Antiochus 2 Ma. 9:19
- fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur Heb. 11:4