Haller's Concordance: PLURIMUM
- et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum Gen. 24:25
- habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini Gen. 26:14
- haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum Dt. 1:1
- cum ergo audisset Hiram verba Salomonis laetatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum 3 Ki. 5:7
- necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea 1 Par. 18:8
- ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile 1 Par. 22:3
- regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque erant in corde suo 2 Par. 9:1
- quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis eius crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat. Esther 9:4
- in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli Jn. 15:8
- propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos Rom. 15:22
- sed nec procedant in plurimum ea quae sunt malitiae, ita ut regibus molestia inportetur. 3 Esd. 2:29
- quoniam humiliasti te, sicut decet te, et non iudicasti te inter iustos. plurimum glorificeris, 4 Esd. 8:49