Haller's Concordance: PLUVIIS
- sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra 2 Ki. 23:4
- convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis 1 Esd. 10:9
- quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus Job 28:26
- qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae Job 37:6
- numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius Job 37:15
- sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic Ps. 65:10
- negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati Wis. 16:16