Haller's Concordance: POENAM
- quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus Gen. 38:25
- accensusque animis Andronicum purpura exutum circumduci per totam civitatem iubet et eodem loco quo in Onian impietatem commiserat sacrilegum vita privari Domino illi dignam poenam tribuente 2 Ma. 4:38
- cito ergo iniustam poenam dederunt qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt 2 Ma. 4:48
- timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate 1 Jn. 4:18
- sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes Jude 1:7