Haller's Concordance: ANTIQUUM
- usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et legem et mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit Israhel 4 Ki. 17:34
- fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem Ps. 94:4
- ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi Sir. 9:14
- quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quae futura sunt adnuntient eis Isa. 44:7
- Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu eius obtulerunt eum. Dan. 7:13
- venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum Acts 21:16
- et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille Apoc. 20:2
- et convertetur saeculum in antiquum silentium diebus septem sicut in prioribus initiis, ita ut nemo derelinquatur. 4 Esd. 7:30