Haller's Concordance: POLLUERUNT
- omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam Lev. 18:27
- sed et universi principes sacerdotum et populus praevaricati sunt inique iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Hierusalem 2 Par. 36:14
- Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum Ps. 79:1
- sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum Ezec. 22:26
- cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum polluerunt eam stupris suis et polluta est ab eis et saturata est anima eius ab illis Ezec. 23:17
- sed et hoc fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt Ezec. 23:38
- fili hominis domus Israhel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis iuxta inmunditiam menstruatae facta est via eorum coram me Ezec. 36:17
- et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram et in idolis suis polluerunt eam Ezec. 36:18
- et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est et de terra eius egressi sunt Ezec. 36:20
- qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum et postes suos iuxta postes meos et murus erat inter me et eos et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt propter quod consumpsi eos in ira mea Ezec. 43:8
- prophetae eius vesani viri infideles sacerdotes eius polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem Soph. 3:4
- et duces populi et sacerdotum multa inique gesserunt et impie egerunt super omnes inmunditias gentium, et polluerunt templum Domini quod sacratum erat in Hierosolymis. 3 Esd. 1:49