Haller's Concordance: POLLUETUR
- quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur Ex. 20:25
- et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum Lev. 11:24
- quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum Lev. 11:27
- et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur Lev. 11:32
- vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est Lev. 11:33
- fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur Lev. 11:36
- sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur Lev. 11:38
- tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est Lev. 13:15
- et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur Lev. 15:21
- si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur Lev. 15:24
- sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima Num. 6:9