Haller's Concordance: POMA
- quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis Lev. 19:23
- quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus vester Lev. 19:25
- consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt Lev. 26:20
- et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni vindemiae quoque et olei adferemus sacerdotibus ad gazofilacium Dei nostri et decimam partem terrae nostrae Levitis ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum 2 Esd. 10:37
- pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam Job 9:26
- descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica Cant. 6:11
- mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi Cant. 7:13
- quasi uvas in deserto inveni Israhel quasi prima poma ficulneae in cacumine eius vidi patres eorum ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et abalienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt Osee 9:10
- et poma tua desiderii animae discessit a te et omnia pinguia et clara perierunt a te et amplius illa iam non invenient Apoc. 18:14