Haller's Concordance: POMARII
- Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. Dan. 13:17
- Et fecerunt sicut praeceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos. Dan. 13:18
- Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. Dan. 13:20
- Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. Dan. 13:25
- Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. Dan. 13:36
- Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. Dan. 13:38