Haller's Concordance: PONDERA
- statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti Lev. 19:36
- non habebit uxores plurimas quae inliciant animum eius neque argenti et auri inmensa pondera Dt. 17:17
- non habebis in sacculo diversa pondera maius et minus Dt. 25:13
- haec dicit Dominus custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Hierusalem Jer. 17:21
- numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa Mic. 6:11
- nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates et eorum qui habitant in saeculo, et invenietur momentum puncti ubi declinet. 4 Esd. 3:34
- et dixi: loquere, domine meus. et dixit ad me: vade, pondera mihi ignis pondus, aut mensura mihi flatum venti, aut revoca mihi diem quae praeteriit. 4 Esd. 4:5
- et respondit ad me et dixit: in te ista pondera quae cogitasti, quoniam qui habet quod difficile est, gaudet super eum qui habet abundantia. 4 Esd. 7:59
- et dimitte abs te mortales cogitationes, et proice abs te pondera humana, et exue te iam infirmam naturam, et repone in unam partem molestissima tibi cogitamenta, et festina transmigrare a temporibus his. 4 Esd. 14:14