Haller's Concordance: PONENS
- vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare Lev. 6:10
- ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinae modio azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei Judg. 6:19
- elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide Job 30:22
- congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos Ps. 33:7
- et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro Wis. 13:15
- eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit Acts 9:40
- gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio 1 Tim. 1:12
- et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens 2 Pet. 2:6