Haller's Concordance: PONTIFICEM
- vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit Lev. 8:7
- vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite eam 4 Ki. 12:7
- et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia et unxerunt secundo Salomonem filium David unxerunt autem Domino in principem et Sadoc in pontificem 1 Par. 29:22
- et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem Jn. 18:24
- unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum Heb. 3:1
- habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem Heb. 4:14
- non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato Heb. 4:15
- capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis Heb. 8:1
- quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra Heb. 13:11