Haller's Concordance: PONTIFICES
- pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis Mk. 15:11
- venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum Jn. 7:45
- collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit Jn. 11:47
- dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum Jn. 11:57
- respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti Jn. 18:35
- cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam Jn. 19:6
- illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem Jn. 19:15
- dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum Jn. 19:21