Haller's Concordance: POPULE
- vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon Num. 21:29
- haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te Dt. 32:6
- beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis Dt. 33:29
- audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum Ps. 50:7
- populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant Isa. 3:12
- vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem Jer. 48:46
- et nunc confortare Zorobabel dicit Dominus et confortare Iesu fili Iosedech sacerdos magne et confortare omnis popule terrae dicit Dominus exercituum et facite quoniam ego vobiscum sum dicit Dominus exercituum Agg. 2:4