Haller's Concordance: PORTABIT
- si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam Lev. 5:1
- quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam Lev. 17:16
- portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo Lev. 19:8
- et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum Lev. 24:15
- si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit Num. 9:13
- verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam Num. 15:31
- sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius Num. 30:15
- benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper Ps. 68:19
- in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam Eccl. 10:20
- sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit Isa. 40:11
- non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos Isa. 49:10
- pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit Isa. 53:11
- anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum Ezec. 18:20
- et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter duos illos Zach. 6:13
- ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille Gal. 5:10
- unusquisque enim onus suum portabit Gal. 6:5
- o Domine super nos, si permittes servo tuo, ut oremus coram te et des nobis semen cordis et sensui culturam unde fructum fiat, unde vivere possit omnis corruptus qui portabit locum hominis. 4 Esd. 8:6