Haller's Concordance: PORTAVERIT
- et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis Lev. 11:28
- et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum Lev. 11:40
- et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum Lev. 15:10
- cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto Lev. 16:22
- ista est religio victimae quam constituit Dominus praecipe filiis Israhel ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae in qua nulla sit macula nec portaverit iugum Num. 19:2
- TETH bonum est viro cum portaverit iugum ab adulescentia sua Lam. 3:27