Haller's Concordance: APERI
- cumque orasset Heliseus ait Domine aperi oculos huius ut videat et aperuit Dominus oculos pueri et vidit et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Helisei 4 Ki. 6:17
- cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Heliseus Domine aperi oculos istorum ut videant aperuitque Dominus oculos eorum et viderunt esse se in medio Samariae 4 Ki. 6:20
- et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit Heliseus iace sagittam et iecit et ait Heliseus sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Afec donec consumas eam 4 Ki. 13:17
- inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem 4 Ki. 19:16
- noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus Pr. 20:13
- aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt Pr. 31:8
- aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem Pr. 31:9
- ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium Cant. 5:2
- inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem Isa. 37:17
- aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et iustificationem Domino Bar. 2:17
- tu autem fili hominis audi quaecumque loquor ad te et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum et comede quaecumque ego do tibi Ezec. 2:8
- Inclina Deus meus aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum: neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis: Dan. 9:18
- aperi Libane portas tuas et comedat ignis cedros tuas Zach. 11:1
- novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis Mt. 25:11
- cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis Lk. 13:25
- et aperi mihi clausa promptuaria et produc mihi inclusos in eis flatus, aut monstra mihi vocis imaginem, et tunc ostendam tibi eum laborem quem rogas videre. 4 Esd. 5:37
- et factus sum in crastinum, et ecce vox vocavit me dicens: Ezra, aperi os tuum et bibe quod te potiono. 4 Esd. 14:38