Haller's Concordance: PORTENTUM
- si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum Dt. 13:1
- quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima Ps. 71:7
- ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion Isa. 8:18
- et dixit Dominus sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et disculciatus trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam Isa. 20:3
- in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui Israhel Ezec. 12:6
- dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in transmigrationem et captivitatem ibunt Ezec. 12:11
- eritque Hiezecihel vobis in portentum iuxta omnia quae fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus Ezec. 24:24
- in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus Ezec. 24:27